Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[26]
sed haec
fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis
excursio; nunc comminus agamus experiamurque,
si possimus cornua commovere disputationis tuae.
11. Duo enim genera divinandi esse dicebas,
unum' artificiosum,' alterum' naturale.' Artificiosum
constare partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna. naturale quod animus arriperet
aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde omnes
animos haustos aut acceptos aut libatos haberemus.
artificiosae divinationis illa fere genera ponebas:
extispicum eorumque qui ex fulguribus ostentisque
praedicerent, tum augurum eorumque qui signis
aut ominibus uterentur, omneque genus coniecturale
in hoc fere genere ponebas.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.