Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[142]
nunc quidem propter intermissionem forensis operae
et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi,
quibus uti antea non solebam, nec tam multum
dormiens ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor,
quam cum aut in foro magistratus aut in curia
senatum video, somniare.
69. etenim—ex divisione hoc secundum est—
quae est continuatio coniunctioque naturae quam,
ut dixi, vocant συμπάθειαν, eius modi, ut thesaurus
ex ovo intellegi debeat? nam medici ex quibusdam
rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas etiam valetudinis significationes, ut
hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere
somniorum intellegi posse dicunt. thesaurus vero
et hereditas et honos et victoria et multa generis
eiusdem qua cum somniis naturali cognatione
iunguntur?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.