Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[109]
49. Sed ut, unde hue digressa est, eodem
redeat oratio. si nihil queam disputare quam ob
rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea quae
commemoravi, doceam, parumne Epicuro Carneadive
respondeam? quid, si etiam ratio exstat artificiosae
praesensionis facilis, divinae autem paulo obscurior?
quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis,
quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna. affert autem vetustas omnibus in
rebus longinqua observatione incredibilem scientiam;
quae potest esse etiam sine motu atque impulsu
deorum, cum, quid ex quoque eveniat, et quid quam-
[p. 342]
que rem significet, crebra animadversione perspectum
est.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.