Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[117]
quo modo autem aut vates aut somniantes ea
videant, quae nusquam etiam tune sint, magna
quaestio est. sed explorata si sint ea, quae ante
quaeri debeant, sint haec, quae quaerimus, faciliora.
continet enim totam hanc quaestionem ea ratio,
quae est de natura deorum, quae a te secundo libro
est explicata dilucide. quam si obtinemus, stabit
illud, quod hunc locum continet, de quo agimus,
'esse deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum
universis, verum etiam singulis.' Haec si tenemus,
quae mihi quidem non videntur posse convelli,
profecto hominibus a dis futura significari necesse est.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.