Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[62]
30. Epicurum igitur audiemus potius? namque Carneades concertationis studio modo ait hoc,
modo illud. ' ait ille ait quod sentit.' Sentit autem
nihil umquam elegans, nihil decorum. hunc ergo
antepones Platoni et Socrati qui ut rationem non redderent, auctoritate tamen hos minutos philosophos
vincerent? iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci
corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis
perturbationemque afferat. ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur ne faba vescerentur, quod
habet inflationem magnam is cibus tranquillitati men-
[p. 294]
tis quaerentis vera contrariam.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.