Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de
Natura Deorum, in quibus omnis eius loci quaestio
continetur. quae ut plane esset cumulateque perfecta, de Divinatione ingressi sumus his libris scribere;
quibus, ut est in animo, de Fato si adiunxerimus,
erit abunde satis factum toti huic quaestioni. atque
his libris adnumerandi sunt sex de Re publica, quos
tum scripsimus, cum gubernacula rei publicae tenebamus. magnus locus philosophiaeque proprius a
Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. nam quid
ego de Consolatione dicam? quae mihi quidem ipsi
sane aliquantum medetur, ceteris item multum illam
profuturam puto. interiectus est etiam nuper liber
is, quem ad nostrum Atticum de Senectute misimus;
in primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur
et fortis, Cato noster in horum librorum numero
ponendus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.