Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[70]
33. Satis multa de ostentis; auspicia restant
et sortes eae, quae ducuntur, non illae, quae vaticinatione funduntur, quae oracula verius dicimus; de
quibus tum dicemus, cum ad naturalem divinationem
venerimus. restat etiam de Chaldaeis; sed primum
auspicia videamus. ' Difficilis auguri locus ad contra
dicendum.' Marso fortasse, sed Romano facillimus.
[p. 450]
Non enim sumus ei nos augures, qui avium reliquorumve signorum observatione futura dicamus.
et tamen credo Romulum, qui urbem auspicato
condidit, habuisse opinionem esse in providendis
rebus augurandi scientiam (errabat enim multis in
rebus antiquitas), quas, vel usu iam, vel doctrina,
vel vetustate immutatam videmus; retinetur autem
et ad opinionem vulgi et ad magnas utilitates rei
publicae mos, religio, disciplina, ius augurium,
collegi auctoritas.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.