Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes viri cum subtilitate, tum copia,
cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint,
nostri quoque oratorii libri in eundem librorum
numerum referendi videntur. ita tres erunt de
oratore, quartus Brutus, quintus Orator.
2. adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus animo sic parati, ut, nisi quae causa gravior
[p. 374]
obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui non Latinis litteris illustratus pateret.
quod enim munus rei publicae afferre maius meliusve
possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem, his praesertim moribus atque temporibus,
quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda
atque coercenda sit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.