non habeo denique nauci Marsum augurem;—non enim sunt ei aut scientia aut arte divini—
non vicanos haruspices, non de circo astrologos;
non Isiacos coniectores, non interpretes sómnium;
séd superstitiósi vates ímpudentesque hárioliatque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus. ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo.” quae cum dixisset Quintus, “praeclare tu quidem,” inquam, “paratus, Quinte, venisti ... ”1
aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat,
quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam;
quíbus divitias póllicentur, áb iis drachumam ipsí petunt.
de hÍs divitiis síbi deducant dráchmam, reddant cétera.