Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[19]
Aut si negas esse fortunam et omnia, quae fiunt
quaeque futura sunt, ex omni aeternitate definita
dicis esse fataliter, muta definitionem divinationis,
quam dicebas 'praesensionem esse rerum fortuitarum.' Si enim nihil fieri potest, nihil accidere, nihil
evenire, nisi quod ab omni aeternitate certum fuerit
esse futurum rato tempore, quae potest esse fortuna?
qua sublata qui locus est divinationi? quae a te
fortuitarum rerum est dicta praesensio? quamquam
dicebas omnia, quae fierent futurave essent, fato
contineri. anile sane et plenum superstitionis fati
nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato
multa dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse est.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.