Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[71]
Nec vero non omni supplicio digni P. Claudius
L. Iunius consules, qui contra auspicia navigaverunt;
parendum enim fuit religioni, nec patrius mos tam
contumaciter repudiandus. iure igitur alter populi
iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
'Flaminius non paruit auspiciis, itaque periit cum
exercitu.' At anno post Paulus paruit; num minus
cecidit in Cannensi pugna cum exercitu? etenim,
ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe, quibus
utimur, sive tripudio, sive de caelo, simulacra sunt
auspiciorum, auspicia nullo modo.
34. ' Q. Fabi, te mihi in auspicio esse volo.'
Respondet: 'audivi.' (Hic apud maiores nostros
[p. 452]
adhibebatur peritus, nunc quilibet. peritum autem
esse necesse est eum,qui, silentium quid sit,intellegat;
id enim silentium dicimus in auspiciis, quod omni
vitio caret.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.