Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[46]
23. Age nunc ad externa redeamus. matrem
Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir,
auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in
somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex eis Mercurium e patera, quam dextera
manu teneret, sanguinem visum esse fundere; qui
cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut
tota domus sanguine redundaret. quod matris
somnium inmanis fili crudelitas comprobavit.
Quid ego, quae magi Cyro illi principi interpretati
sint, ex Dinonis Persicis proferam? nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit
frustra appetivisse manibus, cum se convolvens sol
elaberetur et abiret; ei magos dixisse, quod genus
sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex
triplici appetitione solis triginta annos Cyrum
regnaturum esse portendi. quod ita contigit; nam
ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus
annos regnare coepisset.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.