Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[70]
Exposui quam brevissime potui somni et furoris
oracula, quae carere arte dixeram. quorum amborum
generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet;
animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse
tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra
divinum animum, humanus unde ducatur); humani
autem animi eam partem, quae sensum, quae motum,
quae appetitum habeat, non esse ab actione corporis
seiugatam; quae autem pars animi rationis atque
intellegentiae sit particeps, eam tum maxime vigere,
cum plurimum absit a corpore.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.