Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[98]
Quid? cum Cumis Apollo sudavit, Capuae
Victoria? quid? ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit? quid? cum fluvius Atratus
sanguine fluxit? quid? cum saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam
etiam lactis imber affluxit? quid? cum in Capitolio
ictus Centaurus e caelo est, in Aventino portae et
homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis, Romaeque Pietatis: nonne et haruspices ea responderunt,
quae evenerunt, et in Sibyllae libris eaedem repertae
praedictiones sunt?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.