Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[122]
54. Hoc nimirum est illud quod de Socrate
accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum
saepe dicitur: esse divinum quiddam, quod δαιμόνιον
appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. et Socrates quidem (quo
quem auctorem meliorem quaerimus?) Xenophonti
consulenti sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: ' Et nostrum quidem,'
inquit, 'humanum est consilium; sed de rebus et
obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum,'
ad quem etiam Athenienses publice de maioribus
rebus semper rettulerunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.