Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[48]
24. Redeamus ad somnia. Hannibalem
Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset
in fano Iunonis Laciniae, auferre vellet dubitaretque,
utrum ea solida esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse; cumque solidam invenisset, statuisse
tollere; ei secundum quietem visam esse Iunonem
praedicere, ne id faceret, minarique, si fecisset, se
curaturam, ut eum quoque oculum, quo bene videret,
amitteret. idque ab homine acuto non esse neglectum; itaque ex eo auro quod exterebratum esset
buculam curasse faciendam et eam in summa columna
collocavisse.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.