Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[44]
nam esset mirabile,
quo modo id Iuppiter toties iaceret, cum unum
haberet; nec vero fulminibus homines quid aut
faciendum esset aut cavendum moneret. placet enim
Stoicis eos anhelitus terrae, qui frigidi sint, cum fluere
coeperint, ventos esse; cum autem se in nubem
induerint eiusque tenuissimam quamque partem
coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius
facere et vehementius, tum et fulgores et tonitrua
existere; si autem nubium conflictu ardor expressus
se emiserit, id esse fulmen. quod igitur vi naturae,
nulla constantia, nullo rato tempore videmus effici,
ex eo significationem rerum consequentium quaerimus? scilicet, si ista Iuppiter significaret, tam
multa frustra fulmina emitteret!”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.