Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[16]
nec hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter
floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris
accommodet; hoc sum contentus, quod, etiamsi,
cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego. pro
omni igitur divinatione idem, quod pro rebus eis,
quas commemoravi, respondebo.
10. Quid scammoneae radix ad purgandum, quid
aristolochia ad morsus serpentium possit—quae nomen
ex inventore repperit, rem ipsam inventor ex somnio—video, quod satis est; cur possit, nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi, rationem quam
habeant, non satis perspicio; vim et eventum
agnosco, scio, approbo. similiter, quid fissum in
extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa sit,
nescio. atque horum quidem plena vita est; extis
enim omnes fere utuntur.1 Quid? de fulgurum vi
dubitare num possumus? nonne cum multa alia
mirabilia, tum illud in primis? cum Summanus in
fastigio Iovis optimi maximi, qui tum erat fictilis, e
caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput
inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse
[p. 242]
dixerunt; idque inventum est eo loco qui est ab
haruspicibus demonstratus.
”
1 utuntur Müller; utimur Dav.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.