Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[110]
54. Quid vero habet auctoritatis furor iste,
quem 'divinum' vocatis ut, quae sapiens non videat,
ea videat insanus, et is qui humanos sensus amiserit
divinos adsecutus sit? Sibyllae versus observamus,
quos illa furens fudisse dicitur. quorum interpres
nuper falsa quadam hominum fama dicturus in
senatu putabatur eum, quem re vera regem habebamus, appellandum quoque esse regem, si salvi esse
vellemus. hoc si est in libris, in quem hominem et
in quod tempus est? callide enim, qui illa composuit,
perfecit, ut, quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum et temporum definitione sublata.
[p. 496]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.