Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[141]
An tu censes ullam anum tam deliram
futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non
numquam forte temere concurrerent? Alexandro
draco loqui visus est. Potest omnino hoc esse falsum,
potest verum; sed utrum est non est mirabile;
non enim audivit ille draconem loquentem, sed est
visus audire; et quidem, quo maius sit, cum radicem
[p. 528]
ore teneret locutus est. sed nihil est magnum
somnianti. quaero autem cur Alexandro tam
illustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias,
nec multa ceteris? mihi quidem praeter hoc
Marianum nihil sane, quod meminerim. frustra
igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate!
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.