Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[55]
quid igitur aut
ostenta aut eorum interpretes vel Lacedaemonios
olim vel nuper nostros adiuverunt? quae si signa
deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt? si
enim, ut intellegeremus quid esset eventurum, aperte
declarari oportebat, aut ne occulte quidem, si ea
sciri nolebant.
26. Iam vero coniectura omnis, in qua
nititur divinatio, ingeniis hominum in multas aut
diversas aut etiam contrarias partis saepe deducitur.
ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est
accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque
credibilis, sic in omnibus eis rebus, quae coniectura
investigari videntur, anceps reperitur oratio. quas
[p. 434]
autem res tum natura, tum casus affert (non numquam etiam errorem creat similitudo), magna stultitia
est earum rerum deos facere effectores, causas rerum
non quaerere.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.