Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[20]
8. Si omnia fato, quid mihi divinatio prodest?
quod enim is, qui divinat, praedicit, id vero futurum
est; ut ne illud quidem sciam quale sit, quod Deiotarum, familiarem nostrum et necessarium, ex itinere
aquila revocavit; ' qui, nisi revertisset, in eo conclavi
ei cubandum fuisset, quod proxima nocte corruit;
ruina igitur oppressus esset.' At id neque, si fatum
fuerat, effugisset nec, si non fuerat, in eum casum
incidisset.
Quid ergo adiuvat divinatio? aut quid est, quod
[p. 392]
me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio?
si enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico
primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam, interire, etiamsi tripudium solistimum pulli
fecissent L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes
tamen interissent. sin, cum auspiciis obtemperatum
esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt
fato; vultis autem omnia fato; nulla igitur est
divinatio.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.