Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[37]
qui fit, ut
alterum intellegas, sine corde non potuisse bovem
vivere, alterum non videas, cor subito non potuisse
nescio quo avolare? ego enim possum vel nescire,
quae vis sit cordis ad vivendum, vel suspicari contactum aliquo morbo bovis exile et exiguum et vietum
cor et dissimile cordis fuisse. tu vero quid habes,
quare putes, si paulo ante cor fuerit in tauro opimo,
subito id in ipsa immolatione interisse? An quod
aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse
corde privatus est?
Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum
castella defenditis; nam, dum haruspicinam veram
[p. 412]
esse vultis, physiologiam totam pervertitis. caput
est in iecore, cor in extis; iam abscedet, simul ac
molam et vinum insperseris; deus id eripiet, vis
aliqua conficiet aut exedet! non ergo omnium ortus
atque obitus natura conficiet, et erit aliquid, quod
aut ex nihilo oriatur aut in nihilum subito occidat.
quis hoc physicus dixit umquam? ' Haruspices dicunt.' His igitur quam physicis credendum potius
existumas?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.