Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[56]
C. vero Gracchus multis dixit, ut
scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis
quaesturam petenti Ti. fratrem visum esse dicere,
quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto, quo
ipse interisset, esse pereundum. hoc, ante quam
tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse
scribit Coelius et dixisse illum1 multis. quo somnio
quid inveniri potest certius?
27. Quid? illa duo somnia, quae creberrime
commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere? unum de Simonide: Qui cum ignotum
quendam proiectum mortuum vidisset eumque
humavisset haberetque in animo navem conscendere,
[p. 286]
moneri visus est, ne id faceret, ab eo, quem sepultura
affecerat; si navigasset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros,
qui tum navigassent.
”
1 illum Orelli; Dav. om.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.