Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[100]
48. restant duo divinandi genera quae
habere dicimur a natura, non ab arte, vaticinandi et
somniandi; de quibus, Quinte,” inquam, “si placet,
disseramus.”
“mihi vero,” inquit, “placet; his enim, quae adhuc
disputasti, prorsus adsentior, et, vere ut loquar.
quamquam tua me oratio confirmavit, tamen etiam
mea sponte nimis superstitiosam de divinatione
Stoicorum sententiam iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis movebat et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent
esse in mentibus hominum tamquam oraclum
aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore
divino incitatus animus aut somno relaxatus solute
moveatur ac libere. His de generibus quid sentias
et quibus ea rationibus infirmes, audire sane velim.”
[p. 484]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.