Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[34]
18. Eis igitur assentior, qui duo genera
divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps
esset artis, alterum, quod arte careret. est enim
ars in eis qui novas res coniectura persequuntur,
veteres observatione didicerunt. carent autem arte
ei qui, non ratione aut coniectura observatis ac
notatis signis, sed concitatione quadam animi aut
soluto liberoque motu, futura praesentiunt, quod et
somniantibus saepe contingit et non numquam
vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut
Epimenides Cres, ut Sibylla Erythraea. cuius
generis oracula etiam habenda sunt, non ea, quae
aequatis sortibus ducuntur, sed illa, quae instinctu
divino afflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si auctoritatem habet vetustatis, ut
eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae
[p. 264]
tamen ductae ut in rem apte cadant, fieri credo
posse divinitus. quorum omnium interpretes, ut
grammatici poetarum, proxime ad eorum, quos interpretantur, divinationem videntur accedere.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.