Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[102]
At neque non diligunt nos (sunt enim
benefici generique hominum amici); neque ignorant
ea quae ab ipsis constituta et designata sunt; neque
nostra nihil interest scire ea quae futura sunt
(erimus enim cautiores, si sciemus); neque hoc
alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim
beneficentia praestantius); neque non possunt
futura praenoscere; non igitur di sunt nec significant
[p. 486]
nobis futura; sunt autem di; significant ergo: et
non, si significant futura, nullas dant vias nobis ad
significationum scientiam (frustra enim significarent);
nec, si dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio.'
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.