Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[47]
et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas
et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque
radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum
videres.
21. Dissimile totum; nam et prognosticorum
causas persecuti sunt et Boethus Stoicus, qui est a
te nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae
non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae
observari animadvertique possunt. Nattae vero
statua aut aera legum de caelo tacta quid habent
observatum ac vetustum? 'Pinarii Nattae nobiles; a
nobilitate igitur periculum.' Hoc tam callide Iuppiter
cogitavit! 'Romulus lactens fulmine ictus; urbi
igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit.'
Quam scite per notas nos certiores facit Iuppiter!
'At eodem tempore signum Iovis collocabatur, quo
coniuratio indicabatur.' Et tu scilicet mavis numine
deorum id factum quam casu arbitrari, et redemptor,
qui columnam illam de Cotta et de Torquato con-
[p. 424]
duxerat faciendam, non inertia aut inopia tardior
fuit, sed a deis immortalibus ad istam horam reservatus est!
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.