Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[58]
27. 'Sanguinem pluisse senatui nuntiatum
est, Atratum etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum
sudasse simulacra.' Num censes his nuntiis Thalen
aut Anaxagoran aut quemquam physicum crediturum
fuisse? nec enim sanguis nec sudor nisi e corpore.
sed et decoloratio quaedam ex aliqua contagione
terrena maxime potest sanguini similis esse, et umor
adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis videmus austro,
sudorem videtur imitari. atque haec in bello plura
et maiora videntur timentibus, eadem non tam
animadvertuntur in pace; accedit illud etiam, quod
in metu et periculo cum creduntur facilius, tum
finguntur impunius.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.