Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[27]
itaque, ut ex
[p. 254]
ipso audiebam, persaepe revertit ex itinere, cum
iam progressus esset multorum dierum viam. cuius
quidem hoc praeclarissimum est, quod, posteaquam
a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus
est, negat se tamen eorum auspiciorum, quae sibi
ad Pompeium proficiscenti secunda evenerint, paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani
libertatem atque imperii dignitatem suis armis esse
defensam, sibique eas aves, quibus auctoribus
officium et fidem secutus esset, bene consuluisse;
antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis
gloriam. ille mihi videtur igitur vere augurari.
Nam nostri quidem magistratus auspiciis utuntur
coactis; necesse est enim offa obiecta cadere frustum
ex pulli ore cum pascitur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.