Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[121]
idemque mittit et signa nobis eius
generis, qualia permulta historia tradidit, quale
scriptum illud videmus: si luna paulo ante solis
ortum defecisset in signo Leonis, fore ut armis
Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus
vincerentur Dareusque moreretur; et si puella nata
biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam
et adulterium domi; et si mulier leonem peperisse
visa esset, fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea
res publica in qua id contigisset.
Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit
Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum;
quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse. caput arsisse Servio Tullio dormienti quae
historia non prodidit? ut igitur, qui se tradit
quieti praeparato animo cum bonis cogitationibus,
[p. 356]
tum rebus ad tranquillitatem accommodatis, certa et
vera cernit in somnis; sic castus animus purusque
vigilantis et ad astrorum et ad avium reliquorumque
signorum et ad extorum veritatem est paratior.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.