Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[76]
Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit,
quod, cum oraculum ab Iove Dodonaeo petivissent de
victoria sciscitantes legatique vas illud in quo inerant
sortes collocavissent, simia, quam rex Molossorum
in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae
erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio
dissipavit. tum ea, quae praeposita erat oraculo,
sacerdos dixisse dicitur de salute Lacedaemoniis esse
non de victoria cogitandum.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.