Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[37]
Age, barbari vani atque fallaces;
num etiam Graiorum historia mentita est?
Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali
divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis respondent, quis ignorat? collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete
auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt,
relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud
oraculum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset
neque tantis donis refertum omnium populorum
atque regum, nisi omnis aetas oraculorum illorum
[p. 268]
veritatem esset experta. idem iam diu non facit.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.