Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[78]
magnum illud etiam,
quod addidit Coelius, eo tempore ipso, cum hoc
calamitosum proelium fieret, tantos terrae motus in
Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque in
Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis
locis labes factae sint terraeque desederint fluminaque
in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare
influxerit.
36. Fiunt certae divinationum coniecturae
a peritis. Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt.
divitissumum fore praedictum est; quod evenit.
At Platoni cum in cunis parvulo dormienti apes in
labellis consedissent, responsum est singulari illum
suavitate orationis fore. ita futura eloquentia provisa
in infante est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.