Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[86]
Eodemque tempore in eo loco, ubi Fortunae
nunc stat1 aedes, mel ex olea fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate illas sortis futuras,
eorumque iussu ex illa olea arcam esse factam,
eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae monitu
tolluntur. quid igitur in his potest esse certi, quae
Fortunae monitu pueri manu miscentur atque
ducuntur? quo modo autem istae positae in illo
loco? quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit?
' Nihil est,' inquiunt, 'quod deus efficere non possit.'
Utinam sapientis Stoicos effecisset ne omnia cum
superstitiosa sollicitudine et miseria crederent! sed
hoc quidem genus divinationis vita iam communis
explosit; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in
volgus.”
1 stat conject. Dav.; MSS. est and sit
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.