Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[83]
haec
quanta dissensio est! quid? quod aliis avibus
utuntur, aliis signis, aliter observant, alia respondent,
non necesse est fateri partim horum errore susceptum
esse, partim superstitione, multa fallendo?
40. Atque his superstitionibus non dubitasti
etiam omina adiungere. 'Aemilia Paulo Persam
perisse, quod pater omen accepit.' 'Caecilia se
sororis filiae sedes suas tradere.' Iam illa: ' Favete
linguis' et 'praerogativam,' omen comitiorum. hoc
est ipsum esse contra se copiosum et disertum!
quando enim ista observans quieto et libero animo
esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem
habeas, sed rationem ducem? itane? si quis aliquid
ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius
verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut
cogitabis, ea res tibi aut timorem afferet aut alacritatem?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.