Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[112]
animadverterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. et quidem idem primus defectionem
solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse
fertur.
50. Multa medici, multa gubernatores, agricolae
etiam multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem qua ab Anaximandro
physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta
linquerent armatique in agro excubarent, quod
terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit
et e monte Taygeto extrema montis quasi puppis
avulsa est. ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae
magister, potius divinus habebitur quam physicus,
quod, cum vidisset haustam aquam de iugi puteo,
terrae motus dixit instare.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.