Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[21]
Quodsi fatum fuit bello Punico secundo exercitum
populi Romani ad lacum Trasimenum interire, num
id vitari potuit, si Flaminius consul eis signis eisque
auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, paruisset?
certe non potuit.1 Aut igitur non fato interiit
exercitus, aut, si fato (quod certe vobis ita dicendum
est), etiamsi obtemperasset auspiciis, idem eventurum
fuisset; mutari2 enim fata non possunt. ubi est
igitur ista divinatio Stoicorum? quae, si fato omnia
fiunt, nihil nos admonere potest, ut cautiores simus;
quoquo enim modo nos gesserimus, fiet tamen illud,
quod futurum est; sin autem id potest flecti, nullum
est fatum; ita ne divinatio quidem, quoniam ea
rerum futurarum est. nihil autem est pro certo
futurum, quod potest aliqua procuratione accidere
ne fiat.
[p. 394]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.