Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[35]
Quae est igitur ista calliditas res vetustate
robustas calumniando velle pervertere? non reperio
causam. latet fortasse obscuritate involuta natura;
non enim me deus ista scire, sed his tantum modo
uti voluit. utar igitur nec adducar aut in extis
totam Etruriam delirare aut eandem gentem in
fulguribus errare aut fallaciter portenta interpretari,
cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe
motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris
civitatibus gravia et vera praedixerint.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.