Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[94]
arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu
pecudum maxime utuntur campos et montes, hieme
et aestate peragrantes, propterea facilius cantus
avium et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae
causa fuit et huic nostrae Umbriae. tum Caria tota
praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros
uberrimos maximeque fertiles incolunt, in quibus
multa propter fecunditatem fingi gignique possunt.
in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.
[p. 326]
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.