Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[73]
35. Ergo hoc auspicium divini quicquam
habere potest, quod tam sit coactum et expressum?
quo antiquissimos augures non esse usos argumento
est, quod decretum collegi vetus habemus omnem
avem tripudium facere posse. tum igitur esset
auspicium si modo esset ei liberum se ostendisse;
tum avis illa videri posset interpres et satelles Iovis.
nunc vero inclusa in cavea et fame enecta, si in offam
[p. 454]
pultis invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc
tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari
solitum putas?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.