Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[129]
63. Venit enim iam in contentionem, utrum
sit probabilius, deosne immortalis, rerum omnium
[p. 516]
praestantia excellentis, cursare omnium mortalium
qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam
grabatos et, cum stertentem aliquem viderint,
obicere eis visa quaedam tortuosa et obscura, quae
illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant?
an natura fieri ut mobiliter animus agitatus, quod
vigilans viderit, dormiens videre videatur? utrum
philosophia dignius, sagarum superstitione ista
interpretari an explicatione naturae? ut, si iam fieri
possit vera coniectura somniorum, tamen isti, qui
profitentur, eam facere non possint; ex levissimo
enim et indoctissimo genere constant. Stoici
autem tui negant quemquam nisi sapientem divinum
esse posse.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.