Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[131]
64. Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi
esse concessero, quod numquam faciam, neminem
[p. 518]
tamen divinum reperire possimus. qualis autem ista
mens est deorum, si neque ea nobis significant in
somnis quae ipsi per nos intellegamus, neque ea
quorum interpretes habere possimus? similes enim
sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam
neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut
Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.