Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[38]
17. Quid? cum pluribus deis immolatur, qui
tandem evenit, ut litetur aliis, aliis non litetur? quae
autem inconstantia deorum est, ut primis minentur
extis, bene promittant secundis? aut tanta inter eos
dissensio, saepe etiam inter proximos, ut Apollinis
exta bona sint, Dianae non bona? quid est tam
perspicuum quam, cum fortuito hostiae adducantur,
talia cuique exta esse, qualis cuique obtigerit hostia?
' At enim id ipsum habet aliquid divini, quae cuique
hostia obtingat, tamquam in sortibus, quae cui
ducatur.' Mox de sortibus; quamquam tu quidem
non hostiarum causam confirmas sortium similitudine,
sed infirmas sortis collatione hostiarum.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.