Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[52]
quota enim quaque res evenit praedicta ab istis? aut, si evenit quip-
[p. 430]
piam, quid afferri potest, cur non casu id evenerit?
rex Prusias, cum Hannibali apud eum exsulanti
depugnari placeret, negabat se audere, quod exta
prohiberent. ' Ain tu,' inquit, ' carunculae vitulinae
mavis quam imperatori veteri credere?' Quid?
ipse Caesar cum a summo haruspice moneretur,
ne in Africam ante brumam transmitteret, nonne
transmisit? quod ni fecisset, uno in loco omnes
adversariorum copiae convenissent. quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem
innumerabilia) quae aut nullos habuerint exitus aut
contrarios?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.