Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[65]
quae tandem vista auguratio est ex passeribus
annorum potius quam aut mensuum aut dierum?
cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus
nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod
fieri non potuit, lapideus dicitur factus? postremo
quid simile habet passer annis? nam de angue illo
qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini et
Sullam, cum in expeditionem educturus esset,
immolavisse, et anguem ab ara extitisse, eoque die
rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio,
sed imperatoris.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.