Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[104]
L. Flaccum, flaminem Martialem, ego
audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet
sororis suae filiam in matrimonium collocare, exisse
in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod
fieri more veterum solebat. cum virgo staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox exstitisset,
[p. 336]
puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet, paulisper ut in eius sella requiesceret;
illam autem dixisse: ' Vero, mea puella, tibi concedo
meas sedes.' Quod omen res consecuta est; ipsa
enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat. haec posse contemni vel etiam
rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos non
putare, quae ab eis significantur, contemnere.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.