Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[139]
num igitur, cum aut muros Babylonis
aut Homeri faciem cogito, 'imago' illorum me aliqua
pellit? omnia igitur, quae volumus, nota nobis
esse possunt; nihil est enim, de quo cogitare
nequeamus; nullae ergo 'imagines' obrepunt in
animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt
ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate
nihil diceret.
Animorum est ea vis eaque natura, ut vigeant
vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu
incredibili quadam celeritate. hi cum sustinentur
[p. 526]
membris et corpore et sensibus, omnia certiora
cernunt, cogitant, sentiunt. cum autem haec
subtracta sunt desertusque animus languore corporis,
tum agitatur ipse per sese. itaque in eo et formae
versantur et actiones, et multa audiri, multa dici
videntur.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.