Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[113]
Nec vero umquam animus hominis naturaliter
divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus ut ei
plane nihil sit cum corpore, quod aut vatibus contingit
aut dormientibus. itaque ea duo genera a Dicaearcho
probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; si propterea,
quod ea proficiscuntur a natura, sint summa sane,
modo ne sola; sin autem nihil esse in observatione
putant, multa tollunt quibus vitae ratio continetur.
[p. 346]
Sed quoniam dant aliquid, idque non parvum,
vaticinationes cum somniis, nihil est quod cum his
magnopere pugnemus, praesertim cum sint qui
omnino nullam divinationem probent.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.