Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[130]
atque hanc quidem rationem naturae difficile est
fortasse traducere ad id genus divinationis, quod ex
arte profectum dicimus, sed tamen id quoque rimatur,
quantum potest, Posidonius. esse censet in natura
signa quaedam rerum futurarum. etenim Ceos
accepimus ortum Caniculae diligenter quotannis
solere servare coniecturamque capere, ut scribit
Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus
futurus sit. nam si obscurior et quasi caliginosa
stella extiterit, pingue et concretum esse caelum, ut
eius adspiratio gravis et pestilens futura sit; sin
illustris et perlucida stella apparuerit, significari
caelum esse tenue purumque et propterea salubre.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.